monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 182, 4
Lucidus vero sal maiorem calorem habet quam aliud sal, et etiam quamdam humiditatem habet, et ad usum hominis et ad omnia medicamenta, ita ut si eis modicum quid ex ipso additur, tanto meliora sunt, et ita pretiosior etiam alio sale, sicut pigmenta alias herbas praecellunt. Et si homo de sale isto modicum cum aliquo cibo aut cum pane comedit, et non absque alio condimento, tunc eum confortat et sanat, ac pulmonem eius iuvat.